| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Ubi tunc Marcion, ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator?
2. Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque vitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati, venena doctrinarum suarum disseminaverunt.
3. Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset, ecclesiae restitueret, morte praeventus est.
4. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat sed vae traditori! ne quis etiam hinc haereses defendat.
5. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit.
6. Inde post annos regressus non melior nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero inmane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus, quas ab ea didicit Fanerw&seij scripsit.
7. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum ne se posteriores negare possint.
8. Quamquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, revincuntur.
9. Si enim Marcion novum testamentum a vetere separavit, posterior est eo quod separavit quia separare non posset nisi quod unitum fuit.
10. Unitum ergo antequam separaretur postea separatum posteriorem ostendit separatorem.
11. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat.
12. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus.
13. Ceterum et Nigidius nescio qui et Hermogenes et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias Domini. Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint.
14. Si alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris nominibus utuntur adversus quem praedicant? Si eumdem, quomodo aliter?
15. Probent se novos apostolos esse, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum.
16. Sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa edendi quae et ipse.
17. Volo igitur et virtutes eorum proferri, nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.