| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De praescriptione haereticorum IntraText CT - Text |
1. Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus.
2. Et tamen nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum quae de Deo creatore universorum controversiam moverit.
3. Nemo alterum deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret.
4. Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faceret deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas suos spargeret et unius Aeonis vitium in originem deduceret Dei creatoris.
5. His solis et his primis revelata est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis qui Deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod Dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum.
6. Eligant igitur sibi tempora universae haereses quae quando fuerint - dum non intersit quae quando dum de veritate non sint - et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possunt.
7. Si enim fuissent, nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae vero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur.
8. Sive ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem, sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis opinionis usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praeiudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae.
9. Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.