Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV.

1. His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo diversae, sive generaliter sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam.

2. Si enim negant veritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas quam apud illas non esse iam constat.

3. Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium veritatis ubique occupantis principatum.

4. Apostolis non damnatur, immo defenditur: hoc erit indicium proprietatis;

5. quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL