Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV.

1. Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt et, sicut esse illas non expavescimus, ita et posse id propter quod effugiendae sunt, non miremur.

2. Instruit Dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos.

3. Quaenam istae sunt pelles ovium nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes?

4. Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi, interim et semper, nisi Christi rebelles?

5. Hoc erunt haereses, non minus novarum doctrinarum perversitate ecclesiam lacessentes, quam tunc antichristus persecutionum atrocitate persequetur nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum.

6. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitaverint.

7. Neque enim eos probabiles intelligi iubet qui in haeresim fidem demutant, sicut ex diverso sibi interpretantur quia dixit alibi: omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL