Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De praescriptione haereticorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

X.

1. Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re ut quid sit quaerendum consideres; in tempore ut quando; in modo ut quousque.

2. Igitur quaerendum est quod Christus instituit utique quamdiu non invenis, utique donec invenias. Invenisti autem cum credidisti.

3. Nam non credidisses si non invenisses, sicut nec quaesisses nisi ut invenires.

4. Ad hoc ergo quaerens ut invenias et ad hoc inveniens ut credas omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti.

5. Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere.

6. Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus, in quantum possumus invenire, semper quaeremus et nunquam omnino credemus.

7. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit: quaerite et invenietis.

8. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant.

9. Erit itaque nusquam, dum ubique convenio quaerite et invenietis et velut si nusquam et quasi qui numquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL