II. Versus
Petri Grammatici ad Paulum Diaconum.
Nos dicamus Christo laudem genitoris unico,
Mundi legitur librorum qui creator paginis,
Cuius fine clemens venit liberare perditos.
Ante saecula qui
natus paterna substantia,
Ut salvaret, quos creavit, carnem nostram induit
Et innumeris ostendit virtutem miraculis.
Rupit tartara calcato draconis imperio,
Cuius mors terrarum orbem vastabat invidia,
Vinctos diu paradysi perduxit ad gaudia.
Qui te, Paule, poetarum vatumque doctissime,
Linguis variis ad nostram lampantem provinciam
Misit, ut inertes aptis fecundes seminibus.
Graeca cerneris Homerus, Latina Vergilius,
In Hebraea quoque Philo, Tertullus in artibus,
Flaccus crederis in metris, Tibullus eloquio.
Tu nos gestu docuisti exemplorum credere,
Quod amoris agro nostri plantatus radicitus
Tenearis nec ad prisca cor ducas latibula.
Cum grammaticae Latinis fecundare rivulis
Non cesses nocte dieque cupientis viscera
Partiumque satione Graecorum sub studio,
Haec nos facit firmiores doctrina laudabilis
Vestra de permansione qua fuit dubietas,
Quod te restis nostrae cinxit nec dimittit anchorae.
Credimus post Graecam, multis quam ostendis, regulam
Te iam doctis traditurum Hebraeorum studia,
Quibus ille Gamalihel doctor legis claruit.
Magnas tibi nos agamus, venerande, gratias,
Qui cupis Graeco susceptos erudire tramite.
Quam non ante sperabamus, nunc surrexit gloria.
Haud te latet, quod iubente Christo nostra filia
Michaele comitante sollers maris spatia
Ad tenenda sceptra regni transitura properat.
Hac pro causa Graecam doces clericos grammaticam
Nostros, ut in eius pergant manentes obsequio
Et Graiorum videantur eruditi regulis.
|