Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum
infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem,
quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod
existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum solum nequire
pristina benignitate praebere mortalibus alimenta. Quas ego causas, Publi
Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas sit existimare
rerum naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit,
quasi quodam morbo sterilitate affectam; neque prudentis credere tellurem, quae
divinam et aeternam iuventam sortita, communis omnium parens dicta sit, velut
hominem consenuisse. Nec post haec reor intemperantia caeli nobis ista, sed
nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum, velut
carnifici, noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime
tractaverit. Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi
seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum
rimantes, placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus
modulatorem, nec minus corporis gesticulatorem, scrupulosissime requirant
saltationis ac musicae rationis studiosi; iam qui aedificare velint, fabros et
architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella
moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod
quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque
formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientum arcessat: sola res
rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est,
tam discentibus egeat quam magistris. Adhuc enim scholas rhetorum, et, ut dixi,
geometrarum musicorumque, vel quod magis mirandum est, contemptissimorum
vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi,
capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi,
agricolationis neque doctores qui se profiterentur, neque discipulos cognovi,
cum etiam si praedictarum artium professoribus egeret civitas, tamen, sicut
apud priscos, florere posset res publica. Nam sine ludicris artibus atque etiam
sine causidicis olim satis felices fuere futuraeque sunt urbes; at sine agri
cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est. Quo magis
prodigii simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati
maxime conveniens minime usque in hoc tempus consummationem heberet, idque
sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine
caret. Nam cetera diversa et
quasi repugnantia dissident a iustitia. Nisi aequius existimamus cepisse
praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert.
An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae
foedere terrestre animal homo, ventorum et maris obiectus irae, se fluctibus
audeat credere semperque, ritu volucrum, longinqui litoris peregrinus ignotum
pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa, quibus
succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium
praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro
nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in
ipso foro latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris
mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui
rumoribus augurantis? Neque enim roganti quid agatur intus respondere servi
dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte
foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus, fascium decus et
imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita
servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis
fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei
familiaris augendae, quod ex agricolatione contigit. Cuius praecepta si vel
temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more
administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae. Nam industria
dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret; nec quorum commodum
ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici; eoque discendi
cupidiores agricolationem pernoscerent. Nunc et ipsi praedia nostra colere
dedignamur, et nullius momenti ducimus peritissimum quemque villicum facere;
vel si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignorat, addiscat.
Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque
defectissimum annis et viribus in agrum relegat; cum istud opus non solum
scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos
desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem, iam
recusantem quotidianum illud tributum [qui vectigalis esse non possit], ignarum
rei cui praefuturus est, magistrum fieri iubet. Quae cum animadvertam, saepe
mecum retractans ac recogitans quam turpi consensu deserta exoleverit
disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam modo pudenda aut inhonesta
videatur ingenuis. Verum cum pluribus monumentis scriptorum admonear apud
antiquos nostros fuisse gloriae curam rusticationis, ex qua Quintius
Cincinnatus obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad
dictaturam venerit, ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor
reddiderat, quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum
avitum herediolum redierit; itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter
Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim
dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit quam
fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot
alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio
floruisse, vel defendendi, vel colendi patrios quaesitosve fines, intelligo
luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
Omnes enim (sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est) patres
familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus, et in circis potius
ac theatris, quam in segetibus et vinetis manus movemus, attonitique miramur gestus
effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur,
decipiantque oculos spectantium. Mox deinde ut apti veniamus ad ganeas,
quotidianam cruditatem Laconicis excoquimus, et exsucto sudore sitim quaerimus,
noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus; ac
nosmetipsos ducimus fortunatos, quod nec orientem solem vidimus nec occidentem.
Itaque istam vitam socordem
persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut
nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis
venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata, firmissimis praevaluit
corporibus, ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata
pacis laboribus, semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in
villis intra consepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores
habitos; sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur,
quam qui rura colerent [administrarentque opera colonorum] segniores visos.
Nundinarum etiam conventus manifestum est propterea usurpatos, ut nonis
tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. Illis enim
temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur; et cum
consilium publicum desiderabatur, et villis arcessebantur in senatum. Ex quo,
qui eos evocabant, viatores nominati sunt. Isque mos dum servatus est
perseverantissimo colendorum agrorum studio, veteres illi Sabini Quirites
atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus
vastatas fruges, largius tamen condidere, quam nos, quibus diuturna permittente
pace prolatare licuit rem rusticam. Itaque in hoc Latio et Saturnia terra, ubi
dii cultus agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut
nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus: et
vindemiam condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Gallicisque.
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio, rem
rusticam sordidum opus, et id esse negotium, quod nullius egeat magisterio
praeceptoris. At ego, cum aut magnitudinem totius rei, quasi quandam vastitatem
corporis, aut partium eius velut singulorum membrorum numerum recenseo, vereor
ne supremus ante me dies occupet, quam universam disciplinam ruris possim
cognoscere. Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet
rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum
habeat, quid cuique plagae conveniat, quid repugnet; siderum ortus et occasus
memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera inchoet, laboremque
frustretur. Caeli et anni praesentis mores intueatur. Neque enim semper eundem
velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas
aut hiems; nec pluvium semper est ver aut humidus autumnus. Quae pernoscere
sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse
crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus, quid nobis
neget, quid promittat, paucorum est discernere. Contemplatio vero cunctarum in
ea disciplina partium quanto cuique contigit, ut et segetum arationumque
perciperet usum, et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret?
Quarum nonnullae colore, nonnullae qualitate fallunt; atque in aliis regionibus
nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis; in aliis
pinguis rubrica melius respondet; quibusdam sicut in Africa Numidiae putres
arenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt; in Asia Mysiaque densa et
glutinosa terra maxime exuberat; atque in his ipsis haberet cognitum, quid
<ferret aut> recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid
silvester ager, quid humidus et graminosus, quid siccus et spurcus; rationem
quoque dispiceret in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera,
conserendis ac tuendis; et in pecoribus parandis conservandisque: quoniam et
hanc adscivimus quasi agriculturae partem, cum separata sit ab agricolatione
pastoralis scientia, nec ea tamen simplex. Quippe aliud exigit equinum, atque
aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum; et in eo ipso dissimilem rationem
postulat Tarentinum atque hirtum, aliud caprinum; et id ipsum aliter curatur
mutilum et raripilum, aliter cornutum et setosum, quale est in Cilicia.
Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones; nec eundem
glabrae sues densaeque caeli statum, nec eandem educationem cultumve quaerunt.
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura
posita est; quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot
nosset species insitionum, tot putationum? Tot pomorum olerumque cultus
exerceret? Tot generibus
ficorum, sicut rosariis impenderet curam? Cum a plerisque etiam maiora
negligantur. Quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperunt. Nam prata et
salicta, genistaeque et arundines, quamvis tenuem, nihilominus aliquam
desiderant industriam. Post hanc tam multarum tamque multiplicium rerum
praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam, quemque
describimus, exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia
discentium, qui tam variae, tamque vastae scientiae desperatione conterriti,
nolent experiri quod se consequi posse diffident. Verumtamen quod in Oratore
iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos qui generi humano res utilissimas
conquirere, et perpensas exploratasque memoriae tradere concupiverint, cuncta
tentare. Nec si vel illa praestantis ingenii vis, vel inclitarum artium
defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi; sed
quod sapienter speraverimus, perseveranter consectari. Summum enim culmen
affectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur. Nam Latiae
Musae non solos adytis suis Accium et Virgilium recepere, sed eorum et proximis
et procul a secundis sacras concessere sedes. Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala, et Calvo
deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque [ille] ipse
Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique: nec parens
eloquentiae, deus ille Maeonius, vastissimis fluminibus facundiae suae
posteritatis studia restinxerat. Ac ne minoris quidem famae opifices per tot
iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenem Apellemque cum
Parrhasio mirati sunt. Nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae
sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxim, Lysippum, Praxitelem,
Polyclitum, quid efficere, aut quousque progredi possent. Sed in omni genere
scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus
contigit. Accedit huc, quod ille, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si
quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem
Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque
Metonis providentiam vel Eudoxi, et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac
Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam,
multum tamen profecerit, si usu Tremellios Sasernasque et Stolones nostros
aequaverit. Potest enim nec subtilissima, nec rursus, quod aiunt, pingui
Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique
crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius
universitate nihil attinet plura nunc disserere, quandoquidem cunctae partes
eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc
demum persequar, cum praefatus fuero, quae reor ad universam disciplinam maxime
pertinere.
|