Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere, cuius
generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam acurate describimus, anne de iis
aliqua significetur, quae vulgo nunc habentur feracissimae. Plurimi namque
Bituricam, multi spioniam, quidam basilicam, nonnulli arcelacam laudibus
efferunt. Nos quoque haec genera non fraudamus testimonio nostro: sunt etiam
largissimi vini; sed proposuimus docere vineas eiusmodi conserere, quae nec
minus uberes fructus praedictis generibus afferant, et sint pretiosi saporis,
velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio
paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata
longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus:
quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae
desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris
obcaecata luce veritatis caruit. Quare
non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem
corrigere posse.
|