Igitur si rerum naturam, P. Silvine, velut acrioribus mentis oculis
intueri velimus, reperiemus parem legem fecunditatis eam dixisse virentibus
atque hominibus ceterisque animalibus: nec sic aliis nationibus regionibusve
proprias tribuisse dotes, ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam
gentibus numerosam progenerandi sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus
gemini partus familiares ac paene solemnes sunt; sed et Italici generis esse
voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres.
Germaniam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non
in totum fraudavit praecipuae staturae viris. Nam et M. Tullius Cicero testis
est Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pede longiorem quam quemquam
longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium
ludorum Iudeae gentis hominem proceriorem celsissimo Germano. Transeo ad
pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae
bos humilis et Liguriae nonnumquam taurus eminentis staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum
mirabilis: pares tamen in hac terra vestitate beluas progenerari quis neget,
cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? Sed ad genera frugum
redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis; nec tamen Apulos
Campanosque agros opimis defici segetibus. Tmolon et Corycon florere croco;
Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi: sed nec nostram
civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam
frondentem conspicimus, iam tuream plantam,, folrentesque hortos myrrha et
croco. His tamen exemplis nimirum admonemur, curae mortalium obsequentissimam
esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre
didicerit. Quo minus dubitemus de eo fructu, qui velut indigena
peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici
Surrentinique et Albani atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet,
in nobilitate vini principes esse.
|