Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest
cultoris industria. Nam si, ut paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium
parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut
tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus
etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod
praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut basilicum, non tamen
sic Amineum sterile reddiderit, ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem
vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri
possint. Id autem cum sit verisimile, tumetiam verum esse nos docuit experimentum,
cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in
Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites huiusmodi notae habuerimus,
numero quidem perpaucas, verum ita fertiles, ut in iugo singulae ternas urnas
praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent. Nec incredibilis debet in Amineis haec
fecunditas videri. Nam quemadmodum Terentius Varro et ante eum M. Cato possent
affirmare, sexcentenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera
fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui
noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus
arcessita notitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut basilici vineta
eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas. Si quis ergo
tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis
exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter
generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est, quin ipsa natura
sobolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait
sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram.
Unde
sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti
observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata
sobole generosi armenti. Nos quoque pari ratione velut olympionicarum equarum,
ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus.
Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat: nam quicquid morae est, in
exploratione surculi absumitur. Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est,
celerrime insitionibus ad maximum numerum perducitur. Eius rei testimonium tu
praecipue, Publi Silvine, perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me
duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in
Ceretano tuo possides, insitione facta consummata. Quemnam igitur existimas
vitium numerum intra tantumdem temporis interseri posse duorum iugerum
malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi,
laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei
generis vineas constituemus, quam Biturici aut basilici: tantum rettulerit, ut
in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum
observemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris
qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur. Itaque de frigidis
in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps
Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum. Quoniam cum omne
vitis genus, tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam
frigore. Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur
in melius. Nam quod assuetum
est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque
haec de cura eligendi malleoli generatim praecepimus. Nunc illud proprie
specialiter, ut non solum ex fecundissima vite, sed etiam e vitis parte
feracissima semina eligantur.
|