Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
      • Caput X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores tradiderunt, extrema pars eius, quod caput vitis appellant, id est productissimum flagellum: nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species, et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur in productissimo sarmento. Quae res nos decipere non debet. Id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes humor omnis et alimentum, quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis, quasi quaedam anima, per medullam trunci veluti per siphonem quem diabeten vocant mechanici, trahitur in summum: quo cum pervenerit, ici consistit atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles, quae e duro citantur, ac duplici ex causa robustae sunt: quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque illibato succo aluntur: et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quicquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Meidae sunt macerrimae, quia transcurrit hinc parte aliqua interceptus, illinc ad se tractus humor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum afferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur: sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem sua ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur. Sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis, quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus, ut ex praedictis locis, quos humeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen, quae attulisse fructum antea animadverterimus. Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt, quot uvas sarmentum habuerit, dum ex vite fertili lagatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant. Haec autem opinio, quae orta est ex inscitia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricola malleolum legentibus praecepit ea, quae paulo ante rettulimus. Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam; deinde etiam infirmissimus et inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur. Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit, et ut numerum, quem villicus imperavit, explere possit, nihil curiose, nihil religiose administrat: unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod scit exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris acceperit, ne pampinariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat. Nos autem primum rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus, nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit, fallacem fecunditatis imaginem praefert, nec ullam generandi vim possidet. Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernenda, quae tactu quaeque naribus auribusque et oculis indagantur; pedes ad gressum compositos, brachia ad complexum; ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent, quod est oculorum, nihil oculi, quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis; sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi, ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeternus opifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc animantis machinae speciem effingeret. Hac lege pecudes ac virgulta progenuit, hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut fundamenta quaedam iecit, ut iis quasi pedibus insisterent: truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit velut palmas. Eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus. Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida, sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet, non vindemiae laboraverimus. Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus, sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit; ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu. Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari. Sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiae repugnat. Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omnium membrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque esse fetu. Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint, spadones appellant; quod non facerent, nisi eos suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent. Quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro prorepserint, tempore anni sequentis acquirere fecunditatem, et ideo in resecem submitti, ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis alimentis, et fecundi partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseeritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit. Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos, qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt. Nec tamen contenti simus uvis, maximeque probemus eos, qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. At non opilionem laudabimus ex ea matre sobolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium submittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur? Videlicet quia sperat parentum fecunditati prolem responsuram. Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis, quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo:

vidi lecta diu, et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere, ac retro sublapsa referri.

Quod non tantum de seminibus leguminum, sed <in> tota agricolationis ratione dictum esse intelligendum est; si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare, ut interdum singulis, nonnumquam etiam binis uvis minus minus afferat. In quantum autem censemus defecturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor; ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisse eos non dubium est, quamvis nullo alio sit scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Virgilii, sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur. Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant, ex quo loco semina legerentur? Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prodentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est, multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt id translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, quod in ipsa matre nequam fuisset. Atque haec [et] forsitan pluribus dicta sunt, quam exigebat ratio veritatis: minus tamen multis, quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License