Nunc ad reliquum ordinem propositae
disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis
officium: si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque
plurimum et bonitati et largitati frugum conferre nihil dubium est. Ac prius
quam ipsum solum perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius
eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. Nam de
vinetis, quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima
esse si reserere velimus, quod et inferius solum pluribus radicibus sit
impeditum ac velut irretitum,et adhuc non amiserit virus et cariem illam
vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat. Quam ob
causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutetis aut
arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque
gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summum terrae
dispergunt atque deducunt, quibus ferro recisis atque exstirpatis, purum quod
superest inferioris soli, rastris licet effodere, et in fermentum congerere
atque componere; si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus
arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum. Melius tamen vetus
olivetum quod non fuerit maritum, vineis destinatur. Ultima est, ut dixi,
conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quicquid est
residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non
sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et
diligentissime refossae omnes radices in summum regere atque comburi; tunc
rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta
humo pastinatum large contegi.. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt
libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra;
idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim
est ullum tam viduum solum virgultis, ut non aliquos surculos progeneret,
tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe. Nam haec quamvis genera spinarum
sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere. Igitur si non
retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam
intelligemus esse terram surcularem. Sed hoc in totum; ad illud, quod vineis
praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est
humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed
quia sit habilis maxime vinetis. Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam
durissimum tophum vel carbunculum, simul atque sunt confracti et in summo
regesti, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac
resolvi; eosque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, succumque
retinere? Quae res alendo
surculo sunt accommodatissimae. Simili quoque de causa probari solutam glaream
calculosumque agrum et mobilem lapidem, si tamen haec pingui glebae permixta
sunt. Nam eadem ieiuna maxime culpantur. Est autem, ut mea quoque fert opinio,
vineis amicus etiam silex, cui superpositum est modicum terrenum, quia frigidus
et tenax humoris per ortum caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem
secutus Tremellium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum
receperint, vel etiam valles, quae fluminum alluvie et inundationis
concreverint, aptas esse vineis asseverat, me non dissentiente. Cretosa humus
utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque
nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et
quicquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel
uliginosum est, vel salsum; amarum etiam, vel siticulosum, et peraridum. Nigrum tamen
et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt antiqui.
Nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macras vineas efficere
dixerunt. Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum
radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit; verum est in opere
difficilior, quod neque humentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec
nimium siccam, quia ultra modum praedura.
|