Sed ne nunc per infinitas
terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus Iulii Graecini
conscriptam velut formulam, ad quam posita est limitatio terrae vinealis. Idem
enim Graecinus sic ait: esse aliquam terram calidam vel frigidam, humidam vel
siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque
nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat; neque praegelidum,
quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat;
quae tum demum se promunt, cum modico tepore evocantur. Humorem terrae iusto
maiorem putrefacere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere
plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas
facere; perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari,
facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret;
eandemque velut conclausa et coarctata semina comprimere atque strangulare;
raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento
penitus siccari atque exolescere; gravem terram vix ulla cultura vinci; levem
vix ulla sustineri; pinguissimam et laetissimam luxuria, macram et tenuem
ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno
temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona
valetudo calidi et frigidi, humidi et aridi, densi et rari certo et quasi
examinato modo continetur. Nec tamen hoc temperamentum in terra, quae vineis
destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem
propensius, ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam humidior, rarior
quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat,
qui vineas instituet. Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum
suffragatur etiam status caeli; cuius quam regionem spectare debeant vineae,
vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem,
tum occasum; Tremellio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente;
Virgilio de industria occasum sic repudiante:
neve tibi ad solem vergant
vineta cadentem;
Democrito et Magone laudantibus
caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri
vineas, quae tamen bonitate vini superentur. Nobis in universum praecipere
optimum visum est, ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur; tepidis
orienti advertantur, si tamen non infestabuntur Austris Eurisque velut orae
maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae,
melius Aquiloni vel Favonio committentur. Nam ferventibus provinciis, ut
Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus
diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.
|