Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam
provincialibus tradenda est, quoniam in longinquis et remotis fere regionibus
istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut
sulcis plerumque vineae conseruntur. <Scrobibus
vineta sic ponuntur>. Quibus vitem mos est scrobibus deponere, fere per tres
longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo
ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt; et
adversis scrobium frontibus curvatos erigunt; duabusque gemmis supra terram
eminere passi reposita humo cetera coaequant; quae faciunt in eadem linea
intermissis totidem pedum scammis, dum peragant ordinem. Tum deinde relicto
spatio, prout cuique mos est vineas colendi vel aratro vel bidente, sequentem
ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque
pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem
pedum, satis amplum decem. Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in
quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis
proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo
vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant,
sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis spatiis
omissis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt, fodiuntque ex exaltant in tres
pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt. Avarius quidam
dupondio et dodrante altum culcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter
tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infodiunt.
Quod cum per definitum vinetis locum fecerunt, in lateribus solcorum
viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis
compluribus inter ordinaria semina malleolis quos, postea quam convaluerint,
crudo solo, quod emissum est, transversis scrobibus propagent atque ordinent
vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro
natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt
nobis. Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium
ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex
atque arbor erui et submoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam
pastinatum solum iacentibus molibus imprimatur, et exportantium ramos atque
truncos ingressu proculcetur. Neque enim parum refert suspensissimum esse
pastinatum, et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter
humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserit, molliter
cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut <in>
nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres, eosque alendis seminibus
dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est; acclivis regio
treis, praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a
superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet
regestum; nisi multo editiorem ripam, quam in plano feceris. Rursus
depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam
praestat non conserere, quam in summa terra suspendere; nisi si statim uligo
palustris obvia, sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat
infodere. Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis
plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare, et ita secundo vel tertio
gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem, sed protinus
aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere, et post
tergum motam humum componere atque in tantum deprimere, donec altitudinis
mensuram datam ceperit. Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea
est, obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur, quae coepta est in summo.
Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque
vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi
superiore libro, cum arandi rationem traderem, monendo, necubi scamna
omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegantur. Sed huic operi
exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt,
in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum
oportet, contingit summa ripae partem. Id genus mensurae ciconiam vocant
rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest, utrum eam
pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae
contendentium litem disputationemque dirimerent. Nam duas regulas eius
latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X
decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam
ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata
insisteret, deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam
superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini
et conductoris sine iniuria diducit. Nam stella, quam diximus Graecae litterae
faciem obtineret, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive
pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur. Quippe praedictae
virgulae superposita libella alterutrum ostendit, nec patitur exactorem operis
decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper
procedit; tantumque spatii linea promota occupatur, quantum effossus sulcus
longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum
est.
|