Seritur ergo [in] emundata
inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines
omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo
largiora vacent intervalla, per quae frequentes prolixaeque materiae
diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur.
Quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis,
purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur. Eaque sic denotata per
repastinatum intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur. Atque ita paribus
spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur,
scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non
minus altum quam duos pedes et semissem planis locis refodit; acclivibus in
dupondium et dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram
scrobibus depressis viviradices ita deponuntur, ut a media scrobe singulae in
diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.
Satoris autem officium est primum quam recentissimam et, si fieri possit, eodem
momento, quo serere velit, de seminario transferre plantam, diligenter exemptam
et integram; deinde eam velut veteranam vitem totam exputare, et ad unam
materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices allevare; si quae etiam
radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas
amputare; sic deinde curvatam deponere, ne duarum vitium radices implicentur.
Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa fossarum dispositis
paucis lapidibus, qui singuli non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur,
ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus; quem
secutus Virgilius tutari semina et muniri sic praecipit:
aut
lapidem bibulum aut squalentes infode conchas;
et
paulo post:
Iamque reperti,
qui saxo super atque ingentis pondere testae
urgerent: hoc effusos munimen ad imbres,
hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
Idemque Poenus auctor probat
vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere, quod illa
provocent et eliciant novas radiculas; hoc per hiemem frigentem et humidam
scrobibus inferre calorem tempestivum, ac per aestatem virentibus alimentum et
humorem praebere. Si vero solum, cui vitis committitur, videtur exile, longius
arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis
annona operarumque ratio nos docebit.
|