Exigue humidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam
lutoso semen committitur; idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis
productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram
relictis amputatur, et ingesta humo scribibus completis coaequato; deinceps
pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus est: eumque sat erit medio
spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangerre. Sic enim
melius et ipse convalescet, et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad
culturam praebebitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem
suum praesidii causa, quorum ex numero propagari possint in locum demortuae
vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio
interordinio sumitur, ut ab utraque vite paribus intervallis distent. Tali consitioni Iulius Atticus abunde
putat esse malleolorum sexdecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus
conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum
cetera, quae virent, rarescunt.
|