De positione surculi non minima
disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri
detractum, crediderunt sationi convenire; idque per gemmas quinas vel etiam
senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo,
magisque assentior his auctoribus, qui negaverunt esse idoneam frugibus
superiorem partem materiae, solamque eam, quae est iuncta cum vetere sarmento
probaverunt, ceterum omnem sagittam repudiaverunt. Sagittam rustici vocant
novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre et quasi emicuit
atque prosiluit; sive quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere; nec tamen
sententiae suae rationem prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum
callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita. Omnis enim fecundus
pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis
longissima vel cessat, vel perexiguos ostendit racemos, quam ob causam
sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab
iisdem pangebatur, ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret. Sed hanc
positionem damnavit usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat,
depressum atque obrutum celeriter humore putrescebat, proximasque radices
teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat; quod cum acciderat, superior
pars seminis retorrescebat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis
nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filius Sasernam secuti, quicquid
residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova,
resecuerunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
|