Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum effugiat,
praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum
bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae
veteres, quae refodiebantur. Haec
enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens
consuetudo quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed
<redeamus> ad propositum. Vitiosa est, ut mea fert opinio, Iulii Attici
satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandae non una
ratio est, primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexatur et infracta
melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est;
deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans demersum est, cum
tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus
infixus solo, ante quam extrahatur, praerumpitur. Nam fragilis est ea parte materia,
qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium. Propter quod
praefracta maiorem partem radicum amittit. Sed ut incommoda ista praeteream,
certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de
summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam
fere intra quintam vel sextam gemmam, quae sint proximae veteri sarmento,
fructum edi. Hanc ergo fecundam partem consumit, qui contorquet malleolum;
quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et
reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur, mersique
non materiam sed radices creant. Ita
evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus, id sequamur in eiusmodi
malleolo, quem necesse est facere longiorem, si volumus detortum depangere. Nec
dubium, quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo
relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces,
quos rustici vocant racemarios. Quid, quod plurimum interest, ut malleolus, qui
deponitur, ea parte qua est a matre decisus coalescat, et celeriter cicatricem
ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis
medullam nimius humor trahitur, idemque truncum cavat: unde formicis aliisque
animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem
evenit retortis seminibus. Cum enim per exemptionem imae partes eorum
praefractae sunt, apertae medullae deponuntur atque irrepentibus aquis
praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio
recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis
faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur: idque sarmentum sic
depressum citius coalescit. Nam et racides e capite, qua recisumest, emittit,
eaeque cum accreverunt, cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum
spectans non tantum recipit humorem, quantum illa, quae reflexa et resupina
more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium
superfluxit.
|