Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive
crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Attamen nec
maior pede nec dodrante minor esse debet: hic ne per summa terrae sitiat
aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem
praebeat. Sed haec in plano. Nam
in clivosis, ubi terra decurrit, potest palmipedalis deponi. Vallis et
uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante,
longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est, quod omnino
trium oculorum est, sed quod his exceptis, quibus est frequens in ipso capite,
tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive
malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum
ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut
cuiuslibet densi tegminis. Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel
certe placidi spiritus diem. Nam sol umbraculis facile depellitur. Sed illud
etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus,
dicendum est: uniusne an plurium generum vites habendae sint, eaeque separatae
ac distinctae specialiter, an confusae et mixtae catervatim. Prius
disseremus de eo, quod primum proposuimus.
|