Prudentis igitur agricolae est
vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae stirpe
conserere. Sed et providentis est, diversa quoque genera deponere. Neque enim
umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod
vitis genus. Sive enim siccus est, id, quod humore proficit,
contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus,
quod non est patiens uredinis; seu fervens, quod vaporem non sustinet. Ac ne
nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid, quod vineas
offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit, quod ei noxium est,
tota vindemia privabimur. Neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum
notarum stirpes non fuerint. Quod si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex
iis inviolatum erit, quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet
compellere ad multas vitium varietates; sed quod iudicaverimus eximium genus,
id qyantae possumus multitudinis efficiamus; deinde quod proximum a primo; tum
quod est tertiae notae vel quartae quoque; eatenus velut athletarum quodam
contenti simus tetradio. Satis
est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri. De
altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites
disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae; non
quod aut ipse potuerim a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam
eorum, qui quam maxime id probaverit, effecerit. Est enim oomnium rusticorum
operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus,
et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed
interdum (quod ait divinus auctor Plato) rei nos pulchritudo trahit vel ea
consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.
Istud tamen, si aetas suppetat, et scientia facultasque cum voluntate
congruant, non aegerrime perficiemus; quamvis non minimo aetatis spatio
perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim
omne tempus permittit eius rei iudicium. Nam vites, quae propter similitudinem
coloris aut trunci flagellorumque dignosci nequeunt, maturo fructu foliisque
declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familias exhiberi posse
non affirmaverim. Nam credidisse villico vel etiam vinitori, socordis est, cum,
quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit, ut nigri
vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo
deprehendi.
|