Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus
efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatos surculos cuiusque generis
per singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum ex
insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil
dubito. Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere
potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod in omni ratione vitae non
solum agricolationis, sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius
ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et
quodam acervo confusa sunt. Deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in
agrum tempestive <consitum> veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem
miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimae, hinc pares iis heluolae
respondeant; illinc arcelacae, rursus illinc spioniae basilicaeve conveniant,
quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus
distenta musto demittit ubera. Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus
vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis, undique
versicoloribus pomis gravidus collucet autumnus. Sed haec quamvis plurimum
delectent, utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familias libentius ad
spectandum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro
numine poeta dicit:
et
quocumque deus circum caput egit honestum,
verum quocumque domini
praesentis oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus
exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest:
illa quae sunt maxime spectanda, persequar. Diversae notae
stirpes nec pariter deflorescunt, nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob
causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum
necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque elevet, quae res mox acorem
facit, aut, si maturitatem serotini exspectet, amittat vindemiam praecoquem,
quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita
dilabitur. Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat,
primum necesse est, ut negligentiae vindemiatorum aliam subeat; neque enim
singulis totidem antistites dare potest, qui observent, quique praecipiant, ne
acerbae uvae <cum maturis> demetantur; deinde etiam quarum vitium
maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore
corrumpitur, confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti
annonam experiri; cum plurimum pretio accedat, si venditio vel in annum vel in
aestatem certe differri possit. Iam illa generum separatio summam commoditatem
habet, quod vinitor suam cuique facilius putationem reddet, cum scit cuius
notae sit hortus, quem deputat; idque in vineis consemineis observari difficile
est, quia maior pars putationis per id tempus administratur, quo vitis neque
folium notabile gerit. At multum interest, pluresne an pauciores materias pro
natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet, an
angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti
plurimum refert. Neque enim omne calido statu, nec rursusfrigido laetatur; sed
est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia rigore
vitiantur; alii Septentrionem desiderent, quia contristantur aestu; quidam
temperamento laetentur Orientis vel Occidentis. Has differentias servat pro
situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam
sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam
ut quaeque maturescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum
maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur. Nec pariter vietus atque
tempestivus fructus praecipitat vindemiam, cogitque pluries operas quantocumque
pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis
non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille
Bituricus, seu basilicus, seu spionicus. Quae
genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae, quod
repugnet perpetuitati, nobilitantur. Neque enim post annos quindecim vel paulo
plures deprehendi potest ignobilitas in gustu, quoniam fere omne vinum eam
qualitatem sortitum est, ut vetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere
instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non
possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites, quam
quae saporem consimilem, fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes iam,
si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine, qua subiacet
septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et
malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa
sint, adulta transferas. Hactenus de positione vinearum. Superest pars
antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine
pluribus disseremus.
|