Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER QUARTUS

Caput I

Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses, quosdam repertos esse ais, qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scribes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint iidem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis diductis duo continua per ordinem vestire pedamenta; quae utraque reprehensio avaram magis habet aestimationem, quam veram. Etenim (ut quod prius proposui, prius refellam) si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes radiculas. Istud quidem contingere potest etiam , si ager bipalio moveatur, et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum, plus dupondio semisse. Nam semper in plano refusius egesta humus tumidior est, quam gradus soli crudi. Nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat; verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subicere, quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum pulveris viviradici subicimus. Verior igitur causa est depressius paastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demissa scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possunt, apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur, cum quae iugo destinantur, altiore fundamento stabilienda sit, si modo, quando scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat. Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prosunt agricolarum studio praecipua commoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina, quae non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter suspensa sint. Nam utraque ista Iulii Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit; quod non facerent, si laborarent altius demersa semina. Quid, quod repastinata humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit? Cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laborare dicuntur, non quoque non diffitemur. Sed non est dupondii et dodrantis latitudo, quae istud efficere possit, cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License