Alterum
illud, quod minori impensa duos palos unius seminis flagellis censent maritari,
falsissimum est. Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina,
et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem
cultoris onerant; sive vivit, et ut saepe evenit, vel nigri est generis vel
parum fertilis, non in uno, sed in pluribus pedamentis fructus claudicat.
Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum
rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura
sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius, quam totas sternere,
idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicantur, ita ut
quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur. Haec
autem, quae toto est prostrata corpore, cum inferius solum quasi cancellavit
atque irretivit, cratem facit, et pluribus radicibus inter se connexis angitur,
nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit. Quare per omnia
praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id
velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius afferre possit
dispendium. Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis
promissum sequentis exordium.
|