Et nos igitur, Publi Silvine, magno
animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa
commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato
scrobe, vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo
usque recta materies exigatur, calamoque applicetur. Id enim praecipue
observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut
ad perpendiculum frontes eius dirigantur. Nam vitis supina, et velut recumbens
in alveo deposita, postea cum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum
exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque
sauciat, et nonnumquam praecidit. Meminerimus
ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare, et ita in
summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus
gemmis super exstantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito
crebris fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere. Sic enim
optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul
ac tenera humus nullis herbis irrepentibus humorem stirpibus praebuerit: nec
duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
|