Ea porro sive malleolos seu viviradices deposuimus, optimum est ab
initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus, nec
patiamur plus quam in unam meteriam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini submittuntur, ut
sit alter subsidio, si alter forte deciderit. Cum deinde paulum induruere
virgae, tum deteriores singulae detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis
ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum
claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant. Hoc si
operarum penuria facere prohibet in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus,
at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis
emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus; sed ut singulis materiis
serviant, quarum incrementa elicere debemus, applicato longiore adminiculo, per
quod prorepant in tantum, ut sequentis anni iugum exsuperent, et in fructum
curvari possint. Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt,
ut potius crassitudine convalescant, quam supervacua longitudine attenuentur.
Idem tamen sarmentum, quod in materiam submittimus, ab imo usque in tres pedes
et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius
decerpemus. Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit.
Magis enim convenit proximo autumno falce deputari superiorem partem, quam
aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim
alterum fundit: quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia, qui
sequenti anno cum fructu germinet.
|