Omnis autem pampinationis ea est tempestivitas, dum adeo teneri palmites
sunt, ut levi tactu digiti decutiantur. Nam si vehementius induruerint, atu
maiore nisu convellendi sunt, aut falce deputandi; quod utrumque vitandum est.
Alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod
in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est. Neque enim eatenus plaga
consistit, qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus
penitus impressum latius inarescit ita, ut non minimam partem de ipso matris
corpore enecet. Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est,
[ii] paulum ab ipsa matre recedendum est, et velut reseces relinquendi sunt,
qui caloris excipiant iniuriam, eatenus qua nascuntur a latere palmites. Ultra enim non serpit vaporis violentia.
In malleolo similis est ratio pampinandi, et in longitudinem eliciendi
materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum
est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris,
et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in
cervicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum
prima cultura est.
|