Sequens
deinde tempus, ut prodidit Celsus et Atticus, quos iure maxime nostra aetas
probavit, post Idus Octobris ampliorem curam deposict. Nam prius quam frigora
invadunt, vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas,
easque prudens agricola ferro decidit. Nam si passus est convalescere,
inferiores decidunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat,
quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent, ac
vehementer sitire matrem in ortu caniculae cogant. Quare quicquid intra
sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi,
quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda plaga est,
minimeque applicandum ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem
praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae ex pluviis
consistit in lacusculis ablaqueationis aqua, brumae congelationis nova vulnera
peruret, et ad medullam penetrabit. Quod ne fiat, recedere ab ipso codice
instar unius digiti spatio conveniet, atque ita radiculas praecidere; quae sic
ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt. Hoc opere
consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est:
sin violentior id facere nos prohibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi
coaequandi sunt. Si vero etiam praegelida frigora regionis eiius suspecta
erunt, aliquid fimi, vel, quod est commodius, columbini stercoris, aut in hunc
usum praeparatae veteris urinae senos sestarior, antequam vitem obruas,
radicibus superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo
quinquennio, dum vitis convalescat; ubi vero truncus adoleverit, fere triennio
intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitiuim
laeduntur, nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.
|