Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

Putandi autem duo sunt tempora: melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam humoris plenus facilem plagam et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt, neque utique verno recidenda. Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant. Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis competit, adradenda, et nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est, quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit. Ideoque praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt. Sed nec utique verna omnibus regionibus melior putatio est. Nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est. Ubi vero aprica loca sunt mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License