Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam
illam veterem opinionem damnavit usus, non esse ferro tangendos anniculos malleolos,
quoniam reformident. Quod frustra Virgilius et Saserna Stolonesque et Catones
timuerunt: qui non solum in eo errabant, quod primi anni capillamenta seminum
intacta patiebantur, sed et post biennium, cum viviradix recidenda erat, omnem
superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare
incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvescere; nec
rursus in tantum coercere, quantum antiqui preaecipiebant, ut totam superficiem
amputemus. Nam id quidem rationi maxime contrarium est, primum quod cum ad
terram decideris, semina, velut intolerabili affecta vulnere, pleraque
intereunt, nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias
afferunt; siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria
saepissime fructu carent. Madia igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus
malleolum recidamus, nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato
superioris anni pollice, supra ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas
gemmas relinquemus, ex quibus germinet.
|