Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas
deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur. Iis, ut dixi,
canterius propius a terra, quam vitibus ordinariis submittendus est; neque enim
editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini
capreolis illigent suis, ne ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui
crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat. Hanc planam
fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant,
cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur,
supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae
nudavit summas, et ad inferiores radiculas hibernos transimist imbres. Numerus
autem fossionis aut idem esse debet qui primi anni, aut una minus. Nam utique
frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec
patiantur herbam subcrescere. Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni
atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam
in unum flagellum est submittenda; tanto quidem magis quod tenera eius aetas
non sustinet et fetu et materiis onerari.
|