Perticae iugum firmius faciunt, minusque operosum. Arundines pluribus
operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis
cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit. Nam si
cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam
maturum fructum prosternit et canibus ferisque reddit obnoxium. At cum iugum in
fascem pluribus arundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere
quinquennii praebet usum. Neque enim est alia ratio putationis aut ceterae
culturae, quam quae primi biennii. Nam et autumnalis adlaqueatio sedulo
facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae. Hoc enim opus
numquam intermittendum est, quin omnibus instauretur annis. Neque enim ea quae seruuntur a nobis
immortalia esse possunt. Attamen aeternitati eorum sic consulimus, ut demortuis
seminibus alia substituamus; nec ad occidionem universum genus perduci patimur
complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis
una possit detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque
saepe adhibendae. Neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti
detrahere frondem supervacuam. Praecipue autem decutienda sunt omnia, quae
infra trunci caput egerminaverint. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos
emiserint, quamvis largos fructus ostendant, detrahendi sunt singuli palmites,
quo laetior quae superest materia consurgat et reliquum melius educet fructum.
Post quadragesimum et alterum mensem percepta vindemia sic instituenda est
putatio, ut submissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur. Sed
putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e
capite, quicquid teneri est, per brachia emissum provocetur, et per iugum
inflexum praecipitetur ad eam mensuram, quae terram non possit contingere. Sed
modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites submittantur quam
quibus vitis sufficere queat. fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque
tres materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore
dividi debent. Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci, nisi
et palmites adiungentur. Quam
tamen formam non omnes agricolae probaverunt: nam multi simplici ordine fuere
contenti. Verum stabilior est vinea et oneri sarmentorum et fructui ferendo,
quae ex utraque parte iugo devincta pari libramento velut ancoris quibusdam
distinetur. Tum etiam per plura brachia materias diffundit, et facilius eas
explicat undique subnixa, quam quae in simplici canterio frequentibus
palmitibus stipatur. Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum
fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta
esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi
frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens
plurima praesidia desiderat: ibi quasi quadrato circumfirmanda est agmine.
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut
prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem
obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines
instituendi: nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur,
perflatumque salubriorem habet: fossores quoque liberius et aptius iactant
bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus, et commodius legitur a
vindemiatore.
|