Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVIII

Sed quoquo vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur; vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facilius admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet. Neque enim falli possumus per paria intervalla iugeribus divisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum invitat. Nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus, quae magis aut minus colenda sint. Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel frctus vel statumina portentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License