Quinquennis vineae non alia est putatio, quam ut figuretur, quemadmodum
institui dicere supra, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere
spatio sit inferius iugo, quaternisque brachiis, quae duramenta quidam vocant,
dividatur in totidem partes. haec brachia sat erit interim singulis palmitibus
in fructum submitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde
annis, quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant,
incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat. Siquidem
luxuriosa vitis nisi fructu compescitur, male deflorescit, et in materiam
frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque
pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen
numerosius onerare, quam ut na vitis octo serviat palmitibus; nisi si admodum
nimia ubertas plures postulabit. Illa enim pergulae magis, quam vineae figuram
obtinet, quae supra hunc modum materiis distenditur. Nec debemus committere, ut
brachia pleniora trunco sint, verum assidue, cum modo e lateribus eorum
flagella licuerit submittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iuguum
excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis
excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel praefracta, vel parum
procera fuerit locumque idoneum obtinebit, unde vitis anno sequenti renovari
debeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli
praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo
cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti brachii amputatur,
et ita ex novello palmite vitis pullulascit. Atque haec ratio bene institutarum vinearum in perpetuum
custodienda erit.
|