Si vero aliter formatas acceperimus vineas, et multorum annorum
neglegentia supervenerint iugum, considerandum erit, cuius longitudinis sint
duramina, quae excedunt praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo
amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus
trunco est applicitus. Is enim a vite submovetur, et in medio spatio duorum
ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur
atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserint, ut in
quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint, maiore sumptu restituetur.
Mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit. Hoc tamen si vetus et exesa est
superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe
hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et intere
quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone
ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut
incitari vitis possit, et ab ea maxime parte, quae vulnerata est, pampinum
fundere. Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive pongius
prosiluerit, in flagellum submittitur, sive brevius, in pollicem, sive admodum
exiguum, in furunculum: is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest.
Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem
perveniat, sequente vere si non annodatus neque adrasus est, vehementem fundit
materiam: quae cum convaluit et quasi brachium fecit, licet tunc supervagatam
partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere. Multi sequentes
compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil
reformidantes eiusmodi resectionem: quoniam fere plurimarum stirpium natura sic
se commodat, ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec
quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat
superpositam valentem materiam, qua possit inolescere, solis halitu torretur;
mox deinde roribus et imbribus putrescit. Attamen cum est utique vinea
recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut
superiecta humus vim solis arceat, et e radicibus novellos prorumpentes caules
transmittat, qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in
propinquo, propaginibus vestire. Haec autem ita fieri debebunt, si vineae
altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis
erunt. Namque aliter incassum dependitur opera, quoniam degeneres etiam
renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae summa parte terrae, vix
adhaerebunt, et deficient ante quam convalescant. Altera ergo vinea fructuosis
potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si
modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam
censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt,
macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta
positio, nimium opaca et soli aversa vallis, arenosus etiam tofus, vel plus
iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est
proprietas similis, quae vitem non alit. Ceterum si vacat his et horum
similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore
libor praecepimus. Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint,
propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emendantur insitione facta, da
qua suo loco disseremus, cum ad eam disputationem pervenerimus.
|