Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIIINunc quoniam parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo, si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia, facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint, et sarmenta iustam maturitatem ceperint. Nam siccitas seriorem putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. han curam differemus. Atque id licebit facere, si erit exiguus possessionis modus: nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno, quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni, per ver et autumnum deputari conveniet. Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis, ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus efferant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |