Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXIV

Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat. Primum, ut quam maxime fructui consulat. Deinde, ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi acquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum affert domino dispendium. Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis in partibus vitium. Igitur ea brachia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus frigoribus, quibus cicatrices inuruntur. Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit submittendus, qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites submittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent, nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere. Orientis atque occidentis haud sane magnaa est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit. Modus itaque materiarum is erit, quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum: illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda est. Et si soboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque allevanda est, ut hibernas aquas respuat. Nam praestat ex vulnere sobolem repullescentem vellere, quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit. Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes internatus aut verucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugo superiecta vitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars secta solis afflatu peraruit, aut aquis noxiisve animalibus, quae per medullas irrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est: deinde falce eradi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem. Neque est difficile mox allevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluviam arcet eiusmodi litura, propter quae celerius coalescit, et fructum viridem conservat. Cortex quoque per summa trunci dependens, corpore tenus deliberandus est, quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit, et minus vino caedis affert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est. Atque haec in ima parte vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent. Nam citius coalescunt, et quamdiu cicatricem non obduxerunt, commodius aquam fundunt; transversae plus humoris et recipiunt et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia recidito; novella et fructuaria submittito. Brachia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato. In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem brachiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes. Tum singulis vel unum flagellum, si macrior vitis erit, vel duo, si pinguior, brachio cuique submittito, eaque iugo superposita praecipitato. Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque latere brachii esse duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars brachii pari vice laborat, neque aequa portione succum proli suae dispensat, sed ab uno latere exsugitur. Quo fit ut ea vena, cuius omnis humor absumitur, velut icta fulgure arescat. Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius prorepere, et idcirco cum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo brachia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter iidem amputant, et adnodant, priusquam corroboretur.Si tamen ita praevaluit, ut alterutrum brachium afflixerit, id quod imbecillius est, tollitur, et ipse focaneus submittitur. Reciso enim brachio, aequaliter utrique parti vires mater subministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum constituito, unde se pandant quattuor, ut dixi, brachia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et submissis novis palmis, quarum delectus scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant, et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt. Quare media in brachio commodissime palmae submittentur, quae nec spem vindemiae destituant, nec emacient stirpem suam. Nonnulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella submittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis, ut nequeant maturitatem capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit. Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet, cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt. Nam ubi ligaveris eas, et ini terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes. At si longius quam ritus agricolarum permittit a capite vitis emicuerit, et brachiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formentur in brachium: ut sic recisa vitis ac renovata intra iugum contineatur. Sed in submittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina caelum, sed prona potius plaga terram spectet: sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae, sed nec ungulae quidem similis fiat resectio: nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadveerto, maxime vitandum est. Nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum recidunt. Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore, tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut iam antea diximus, superlacrimet et gemmantem caecet oculum. Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel ini brachium vel in fructuarium remittamus. Si neque is reperiatur, saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo. Sed in iis recidendis alia condicio est, atque alia in iis, quae procedunt e trunco. Nam quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducat cicatricem. Rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est, ne falce destringatur. Pressius enim si adnodes applicato ferro, aut tota tollitur, aut convulneratur. Propter quod palmes, quem mox in germinationem citaverit, imbecillis ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet qui infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam submittemus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant, ut curvata et praecipitata per iugum nequeat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum; nam si robusta est, ampliores materias sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem; quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis. Sed longipalmites non mensura, verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eousque materiam producere, dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, et numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur, et ut consideret vinitor, proximi anni magna necne fuerit vindemia; nam post largos fructus parcendum est vitibus; et ideo anguste potandum; post exiguos imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit, et plus laboris affert vinitori. Nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant. Neque enim uno, sed saepius repetito ictu res transigitur. Quo plerumque fit, ut quod praecidi debeat, praefringatur, et sic vitis laniata scabrataque putrescat humoribus, nec plagae consanentur. Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit novaculae similem reddat. Nec ignoret in quaqua re qua parte falcis utendum sit. Nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License