Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput XXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVI

Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet: nam est praecipua cuneis fissa olea, quercus et suber, ac si qua sunt similia robora; tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipero, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad eam rem silvestres pinus, atque etiam sambuci probabiles usu statuminis. Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque; atque alia convertenda, quae proceritatem habent; alia submovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur: si restituendum videbitur, ante quam vitis palo applicetur, perticis vel arundinibus connectatur, ac tum demum, sicut in novella praecipimus, vitem iuxta caput, infraque brachia colligemus cum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet. Brachia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur, neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant. Id ut scite fiat, meminerit alligator, ne torqueat sarmentum, sed tantum inflexum devinciat, et ut omnis materia, quae nondum potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare, ut solo vimine suspendant. Quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License