Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput XXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXIX

Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Calend. Novembr. in Calendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine affirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpiuim generibus, quae firmioris et succosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae; non quod ignorem brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus. Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus connivere. Cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit, omnem scrupulum submovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam. Quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet; nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet. Atqui idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere; quod tamen totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter novet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere. Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxit, diem quoque tepidum silentemque a ventis eligat. Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis; nam plurimum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse est ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, <ne proceriorem faciamus quam> ut tempestates <et> ventos et imbres immobilis pati possit. Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra. Sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata. De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est. Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco magis solida est atque enodis. Cum supra terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto linitur, atque superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis coagmentet fissuram, sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a refectione abfuerit, illigari tamen eum prius quam vitis findatur conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus adradi non amplius tribus digitis debet; [allevari] atque is ab ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere altero sit tenuior atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere arctetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicetur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. Vinculi genus ad insitionem non unum est; alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis arundineis cuneolis arctantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel soboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus exigit curam. Nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae sunt soboles, quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit subligandum, ne vento surculus [motus] labefactetur, aut explantetur tener pampinus. Qui cum excrevit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et calvitium loci submittitur in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet. Sed putationis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago, unus surculus evocetur in iugum, alter ita recidatur, ut adaequetur plaga trunco, sic tamen, ne quid radatur e duro. Pampinandum non aliter est, quam in novella viviradice; putandum vero sic, ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio. In illa autem, quae fit per terebrationem, primum ex vicino fructuosissimam oportet considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur, et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur. Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alienigenis surculis serviat. Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere, dum inolescat. Sed aliud est ferramentum, quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat, perurebatque eam partem, quam perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat, <in eaque> nec insitus surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur, ut non inhaereret foramini. Ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari. Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus: nam sic excavat truncum, ne foramen inurat, quippe non scobem, sed ramenta facit, quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine, quam excitabat antiqua terebra. [Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.] Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci, ut incrementum insiti plagam possit contingere; [et] nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum submittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet, vel propagare vel ad fructum relinquere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License