Quoniam constituendis colendisque vineis, quae videbantur utiliter
praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum
tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur.
Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae
sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum (sicut ait
Atticus) pretium onerat vitis rationem, sed est etiam comparatio molestissima. Convehenda sunt enim tempore iniquissimo
hiberno. Quare salices viminales atque arundineta vulgaresque silvae, vel
consulto sitae [e] castaneis, prius facienda sunt. Salicum viminalium (ut
Atticus putat) singula iugera sufficere possunt quinis et vigenis iugeribus
ligandae vineae; arundineti singula iugera vigenis iugandis; castaneti iugerum
totidem palandis, quot arundineti iugandis. Salicem vel riguus
ager vel uliginosus optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque
is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et
semissem pastinare salicto destinatum solum. Nec refert cuius generis vimen
seras, dum sit lentissimum. Putant
tamen tria esse genera praecipue salicis, Graecae, Gallicae, Sabinae, quam
plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei et
tenuissimi; Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel
cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis,
quae tamen dipondiarii orbiculi crassitudinem non excedat, optime panguntur
eousque dum ad solidum demittantur. Taleae sesquipedales terreno immersae paululum
obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per
quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus
colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa
linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistant
semina. Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas arboribus
detrahi siccas convenit. Nam roscidas si recideris, parum prospere proveniunt.
Ideo pluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda sunt primo triennio
salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris
contenta sunt; aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura,
plurimae salices interimunt. Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent,
curvatis et defossis cacuminibus, quibus restituatur quicquid intercidit.
Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali
possit.
|