Arundo minus alte pastinato,
melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima, nec recuset ullum locum,
prosperius resoluto, quam denso; humido, quam sicco; vallibus, quam clivis;
fluminum ripis et limitibus ac vepretis commodius quam mediis agris deponitur.
Seritur bulbus radicis, [seritur] et talea calami, nec minus toto prosternitur
corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius
maturam perticam praebet; talea et tota arundo serius praeddicto tempore
evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae arundines
prostratae deponantur, exstent earum cacumina oportet; quod si obruta sunt,
totae putrescunt. Sed cultus arundinetis primo triennio non alius est, quam
ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum
vel exhaurit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis
et cannae similis arundo prodeat. Sed illud de integro refodi debet; hoc potest
intercidi et disrarari, quod opus rustici stipationem vocant; quae tamen
resectio arundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit
aut relinquendum; tolerabilius tamen arundo castratur ante quam caeditur;
quatenus calami velut indices demonstrant, quid eruendum sit. Tempus
repastinandi et conserendi est prius quam oculi arundinum egerminent. Caeditur
deinde post brumam: nam usque in id tempus incrementum capit. Ac tum
compescitur, cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quoties et
vineta. Sed [et] macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod
caesum plerique incendunt arundinetum.
|