Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXIII

Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicti recreatur, neque in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem humidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur; spissum solum et rubricosum reformidat. Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces in ordinem semipedalibus; ordinem autem quinum pedum spatiis dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves arundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint. Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius autem semen propter varios casus deponitur. Nam interdum prius quam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit, interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castaneta calvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur. Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat. At quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas subministrant; quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus. Cultus idem est [fossionis positionisque] qui vineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disserui, mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License