Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
      • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER QUINTUS

Caput I

Superioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres litterarum monumentis prodiderunt; sed cum sim professus rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat. Neque enim est ulla disciplina aut ars, quae singulari consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quam plurimas capere, nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse; ita nobis abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse, quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis; ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum adeo atque coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam; cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mansurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindico. Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI. Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque, mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit. Sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant; iidemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL. [Quod aratores candetum nominant] semiiugerum quoque arepennem vocant. Ergo, ut dixi, duo actus iugerum efficiunt longitudine pedum CCXL, latitudine pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum viginti octo milia et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies multiplicata efficit mille passus; sic veniunt quinque milia pedum. Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit; sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident. Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus, sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur. Igitur, ut diximus, iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos; qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII. Ut autem a minima parte, id est ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum. Pars CXLIIII pedes CC, hoc est, scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes CCCC, hoc est sextula, in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesima octava pedes DC, hoc est sicilicus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoc est semiuncia, in qua scripula XII. Pars duodecima duo milia et quadringentos, hoc est uncia, ini qua sunt scripula XXIIII. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XLVIII. Pars quarta pedes septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia et sescentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et una duodecima pedes duodecim milia, hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadringentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIIII. Pars dimidia et una duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sescentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI. Pars dimidia et tertia pedes viginti quattuor milia, hoc est dextans, in quo sunt scripula CCXL. Partes duae tertiae et una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt scripula CCLXIIII. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as, in quo sunt scripula CCLXXXVIII. Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL, in latitudinem pedes CXX, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae agrorum formae veniunt in disputationem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License