His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis
non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species
et longum et arduum est. Duas etiam nunc formulas praepositis adiciam, quibus
frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes
mille ducentos, latus pedes CXX. In
eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur.
Quaero quot seminibus opus sit, cum quinum pedum spatia inter semina
desiderantur. Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL. Et quintam
partem latitudinis, hoc est XXIIII. His utrisque summis semper singulos asses
adicio, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum
quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic
multiplicato. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli fiunt sex milia et
viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus. Similiter inter senos pedes
si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt CC. Et sextam
latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi
angulares esse. Fiunt CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et
semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti
unum. Totidem seminibus opus esse dices. Similiter si inter septenos pedes
ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies
asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummabis numerum seminum.
Denique quotcumque pedum spatia facienda censueris, totam partem longitudinis
et latitudinis duces, et praedictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur
ut iugerum agri, qui habet pedes CCXL longitudinis, et latitudinis pedes CXX,
recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus
ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes
semina duo milia et viginti quinque. Vel
si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo
habebit semina LXI, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites
mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes
fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV. Quod
si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina
XLIX, et rursus per latitudinem semina XXV. Qui numeri duo inter se
multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos pedes
eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini
dandae sint XLI vites, latitudini autem viginti una. Quae inter se
multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea
fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque,
per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX.
Totidem dicemus semina praeparanda. At si inter octonos pedes vinea conseretur,
ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem XVI. Qui
numeri inter se multiplicati efficiunt CCCCXCVI. At si inter novenos pedes,
ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem
quattuordecim. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. At si inter
denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri
inter se multiplicati faciunt CCCXXV. Et ne in infinitum procedat disputatio
nostra, eadem portione, ut cuique placuerint laxiora spatia, semina faciemus.
Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem
redeo.
|