Vinearum provincialium plura
genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse cognovi, maxime probantur velut
arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes; deinde quae pedaminibus
adnixae singulis iugis imponuntur; eas rustici canteriatas appellant. Mox quae
defixis arundinibus circummunitae per statumina calamorum materiis ligatis in
orbiculos gyrosque flectuntur; eas nonnulli characatas vocant. Ultima est
conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum
porriguntur. Omnium autem stationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel
sulco semina deponuntur. Quoniam pastinationis expertus sunt exterarum gentium
agricolae; quae tamen ipsa paene supervacua est iis locis, quibus solum putre
et per se resolutum est;
namque hoc imitamur arando,
ut
ait Virgilius, id est etiam pastinando. Itaque
Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione
terrae, quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior
ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando
efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
|