|
Est
et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem
humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse idonea opulus. Ea est arbor
corno similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus nonnumquam, et salix a
plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi in aquosis locis, ubi aliae
arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem
infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne
altitudinem quindecim pedum excedat. Nam fere ita constitutum rumpotinetum
animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis
planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres
ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura brachia
submittuntur, tum omnes paene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,
abraduntur. Arboribus
rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia
interveniunt; at si segetibus indulgetur, in alteram partem quadraginta pedes,
in alteram viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico
administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia
curentur, atque in ramos diducantur, ut novi traduces omnibus annis inter se ex
arboribus proximis connectantur, et veteres decidantur. Si tradux traducem non
contingit, media virga inter eas deligetur. Cum deinde fructus
pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti
cetereque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu
exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.
|