Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
      • Caput X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

Modum pomarii, priusquam semina seras, circummunire maceriis oportet vel saepe vel fossa praecipiti, ut non solum pecori, sed et homini transitum negare valeat, quoniam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt. Generatim autem disponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodito. Ita sole pluviisque macerabitur, et quod positum est, cito comprehendet. At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere voles, minimum ante duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris, laetiores uberioresque fructus percipies. Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur, ac minus frigoris hieme, minusque aestate vaporis per angustum os penetret, etiam ut clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur. Arbores raris intervallis serito, ut cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris; itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit. Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes, de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, eligito ab humeris qui sunt contra solem quae ramis aut plantis ponetur. Sed ante quam arbusculas transferas, nota quibus ventis antea fuerant constitutae, postea manus admoveto, ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam maxime ponito. Ea exstet minime tribus pedibus. Si eodem scrobes duas aut tres arbusculas voles constituere, curato ne inter sese contingant, quoniam mutuo contactu aut computrescunt aut vermibus interibunt. Cum semina depones, dextera sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum exstent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus subministrare possis. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa Kalendas et Idus Octobres. Primo vere antequam germinent arbores deponito; ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit si scrobes amplos patentesque feceris. Ficorum genera, etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques ponito, ut ante pluviam fructum deligas; locis calidis hibernas serito. At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tum grossulos prioremve fructum decutito, ita alterum edet, quem in hiemet differet. Nonnumquam etiam, cum frondere coeperunt arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare; sic firmiores arbores et feraciores fiunt; ac semper conveniet, simul atque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere. Ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici pleniorem ac meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae, Africanae, Chalcidicae, sulcae, Lydiae, callistruthiae, topiae, Rhodiae, Libycae, hibernae, omnes etiam biferae et triferae flosculi. Nucem Graecam serito circa Kal. Febr. quia prima gemmascit; agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, ut nux a nuce minime palmo absit, et anceps ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit. Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere, in eo terram minutam pro modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito. Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, vel etiam inter Nonas et Idus Martias. Eodem tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet. Malum Punicum ab eodem tempore usque in Kal. Apriles recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum, [et] post quinquennium dulcem, et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit acrorem malorum. Mala Punica ne in arbore hient, remedio sunt lapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris. At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno. Pirum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adigito, et ibi relinquito; deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito. Curandum est autem ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, ordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volema, mulsa, praecocia, venerea et quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scandiana, Matiana, orbiculata, Sextiana, Pelusiana, Amerina, Syrica, melimela, cydonia; quorum genera tria sunt: struthia, chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Et mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in Idus Febr. serito. Mororum ab Idibus Febr. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam quidam keration vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adigito, et ita librum arboris inolescere sinito. Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis subacta et stercorata terra supra pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, antequam frigus cacumina adurat, omnia folia excerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri. Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satis tuto utrumque facere poteris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License