Omnis surculus omni arbori
inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam
similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria
genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et
fissa arbor resectos surculos accipit. Alterum, quo resecta inter librum et
materiam semina admittit. Quae utraque genera verni temporis sunt. Tertium, quo
ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant
agricolae emplastrationem, vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis
aestivo tempore optime usurpatur. Quarum insitionum rationem cum tradiderimus,
a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simul atque gemmas agere
coeperint, luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum
usque in Idus Apriles. Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem
sumpturus est, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris; et cum primum
germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri
erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel
trifurci. Arborem. quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua
maxime nitida et sine cicatrice est; dabisque operam, ne librum laedas. Cum deinde truncum recideris, acuto
ferramento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter
corticem et materiem ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne
laedas aut rumpas corticem. Postea surculos, quos inserere voles, falce acuta
ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita,
ne medullas neve alterius partis corticem laedas. Ubi surculos paratos
habueris, cuneum vellito, statimque surculos in ea foramina, quae cuneo adacto
inter corticem et materiam feceris, demittito. Ea autem fine, qua adraseris,
surculos sic inserito, ut semipede vel amplius de arbore exstent. In una arbore
duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus
quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis
bonitate haec facito. Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris,
libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito; postea paleato luto bene
subacto oblinito totam plagam, et spatium, quod est inter surculos, usque eo
dum minime quattuor digitis insita exstent. Supra deinde muscum imponito, et
ita ligato, ne pluvia dilabantur. Quosdam tamen magis delectat in trunco
arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello
levare, atque ita surculos aptare. Si pusillam arborem inserere voles, imam
abscindito, ita ut sesquipede e terra exstet. Cum deinde praecideris, plagam
diligenter levato; et medium truncum acuto scalpello permodice findito, ita ut
fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et
surculos ex utraque parte derasos demittito, sic ut librum seminis libro
arboris aequalem facias. Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et
arborem, ut supra dixi, alligato; deinde terram circa arborem adaggerato usque
ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium
genus insitionis invenimus, quod cum sit subtilissimum, non omni generi arborum
idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et
validum librum habent, sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et corticem
robustum habet. Optime itaque inseritur caprifici ramus. Ex arbore, de qua
inserere voles, novellos et nitidos ramos eligito, in iisdemque observato
gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit; eam duobus
digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit; et ita acuto scalpello
circumcidito delibratoque diligenter, ne gemmam laedas. Postea item alterius
arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum eligito, et eiusdem spatii
corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam
nudaveris, praeparatum emplastrum aptato, ita ut alterae delibratae parti
conveniat. Ubi ita haec
feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde
commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo
non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne
quid sit, quo possit succus evocari, aut ne cui magis quam insito serviat. Post XXI
diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. Quartum
illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque
supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum
antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et
illam quasi finitionem, qua nos paulo ante usi sumus, velut quandam legem
sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et
fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius
opinionis discutiendum, tradendamque posteris rationem, qua possit omne genus
surculi omni generi arboris inseri. Quod ne longiore exordio legentem
fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, quo possit omne genus surculi
omnibus arboribus inseri. Scrobem quoquo versus pedum quattuor ab arbore olivae
tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere. In scrobem deinde fici arbusculam
deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat. Post triennium,
cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus,
deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa; atque ita amputatis ceteris
ramulis ea tantum cacumina, quae inserere voles, relinque. Tum arborem fici
detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde. Cacumina deinde olivae, sicuti
matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere,
cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur. Sic
interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum
bene coierint, velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo
omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus,
quoniam fere species surculorum omnium persecuti sumus prioribus libris, de
cytiso dicere nunc tempestivum est.
|