Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
      • Caput XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII

Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam quod octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino atque ita potandum dare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres, vel vere fieri potest. Cum terram bene subegeris, areolas facito ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus; simul atque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebeto. Equo abunde est viridis pondo XV, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium. Potest etiam circa saepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehendit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto. Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto; deinde in umbra exsiccato, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License