Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam,
gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam
constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quia
sit agricolae contrarium pastoris propositum; cum ille quam maxime subacto et
puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum e terra speret, hic e
pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque
coniunctio, quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis
quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e
gregibus, terrestres fructus exuberant. Nec
tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum ita
armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta nomen a re traxere,
quod nostrum laborem vel onera subvectando vel arando iuvarent. Itaque sicut
veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum
pernoscere. Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque
quaestuosissima. Propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur
a pecore, quoniam id solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes
unum hoc usurpatur divitiarum genus; sed ne apud nostros quidem colonos alia
res uberior. Ut etiam M. Cato prodidit, qui consulenti, quam partem rei
rusticae exercendo celeriter locupletari posset, respondit si bene pasceret;
rursusque interroganti, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus
esset, affirmavit, si mediocriter pasceret. Ceterum de tam sapiente viro piget
dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti quodnam tertium in
agricolatione quaestuosum esset, asseverasse si quis vel male pasceret; cum
praesertim maium dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam
prudentem diligentemque compendium. De secundo tamen responso dubium non est
quin mediocrem neglegentiam domini fructus pecoris exsuperet. Quam ob causam
nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta voluimus industria,
maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera
quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam,
equum, asinum, alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem,
capellam, suem, canem; de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris
est particeps. Nec dubium quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore
superare debeat, praesertim [autem] in Italia, quae ab hoc nuncupationem
traxisse creditur, quod olim Graeci tauros Italous vocarent; et in ea urbe,
cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, velut
pecus; quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister; quod
inter fulgentissima sidera particeps caeli; quod deinde laboriosissimus adhuc
hominis socius in agricultura; cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam
capital esset bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur
promissi operis capiamus exordium.
|