Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu
tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus
sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari
placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. Eos autem, qui
de grege feri comprehenduntur, sic subigi convenit. Primum omnium spatiosum
stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari, et unde degredi sine periculo
possit. Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late
patens, ut, cum producentur iuvenci, liberum habeant excursum, ne pavidi aut
arboribus aut obiacenti cuilibet rei se implicent noxamque capiant. In stabulo sint ampla praesepia, supraque
transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur,
ad quos religari possint iuvenci. Diem deinde, quo domituram auspiceris,
liberum a tempestatibus et a religionibus matutinum eligito; cannabinisque
funibus cornua iuvencorum ligato. Sed laquei, quibus capulabuntur, lanatis
pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur. Cum deinde
buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita ut
exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in
colluctatione alter alteri noceat. Si nimis asperi erunt, patere unum diem
noctemque desaeviant. Simul atque iras contuderint, mane producantur, ita ut a
tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava
salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat. Sin autem
placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum
licebit producere, et docere per mille passus composite ac sine pavore
ambulare; cum domum perduxeris, arcte ad stipites religato, ita ne capite
moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a
latere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut
accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant
odorari. Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo
familiariores bubulco fiant; ventri quoque et sub femina manum subicere, ne ad
eiusmodi tactum postmodum pavescant, et ut ricini qui plerumque feminibus
inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a latere domitor stare debet, ne calce
contingi possit. Post haec diductis malis educito linguam, totumque eorum
palatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine
tinctas in gulam demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus
infundito; nam per haec blandimenta triduo fere mansuescunt, iugumque quarto
die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur; interdum et pondus
aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia. Post eiusmodi
experimenta vacuo plostro subiungendi et paulatim longius cum oneribus
producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto
agro, ne statim difficultatem operis reformident neve adhuc tenera colla dura
proscissione terrae contundant. Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem
instituat, primo praecepi volumine. Curandum ne in domitura bos calce aut cornu
quemquam contingat. Nam nisi haec caveantur, numquam eiusmodi vitia quamvis
subacto eximi poterunt. Verum ista sic agenda praecipimus, si veteranum pecus
non aderit. Nam si aderit, expeditior tutiorque ratio domandi est, quam nos in
nostris agris sequimur. Nam ubi plostro aut aratro iuvencum consuescimus, ex
domitis bubus valentissimum eundemque placidissimo cum indomito iungimus. Is et
procurrentem retrahit et cunctantem producit. Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, hac
machinatione consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non
recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur,
aratroque iniuncto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi
facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur; seu
consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur; seu conatur decumbere,
a valentioribus sublevatus trahitur; propter quae undique necessitate
contumaciam deponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus
perducitur. Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in
sulco; eum non saevitia, sed ratione censeo emendandum. Nam qui stimulis aut
ignibus aliisque tormentis id vitium eximi melius iudicant, verae rationis
ignari sunt, quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat. Propter
quod utilius est citra corporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem
emendare. Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria quam plagae. Itaque si
bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic vinculis obligari, ne aut
insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti compulsus
deponit ignaviam; quae tamen rarissima est in pecore vernaculo; longeque omnis
bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli
mutatione tentatur, neque infestatur condicione regionis, sicut ille, qui ex
planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex
montanis in campestria. Itaque etiam, cum cogimur ex longinquo boves arcessere,
curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est,
ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam
utraque res inferiori celeriter affert exitium. Mores huius pecudis probabiles
habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes; qui
sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu
pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi; multi cibi [edaces]
verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora
corporum citra maciem conservant, qui ex commodo, quam qui festinanter mandunt.
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere; habilis enim et
modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta,
non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur. Sed
quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam
eorum praecipiemus.
|